- PHYSICA
- PHYSICALatine Scientia Naturalis, partim ex naturalibus exemplis, vel praeter naturam evenientibus, ut sunt prodigia et monstra: partim ex iis, quae ex Arte contingunt, ut Mechanica: nata est. Exemplorum enim collectio constituit historiam Naturae, unde ad ipsam eius scientiam via strata. Conducit illa ad pidtatem dum viam docet ad agnoscendum ex rebus visibilibus Deum, unde Plato eius contemplatione permotus, Καλλίεργον Deum vocavit, quod Mundum compagem caeli et terrae adeo stupendam produxerit, ut observat Plinio, l. de Mundo. Dein ad praesidium huius vitae plurimum prodest, in Medicina, Agricultura, coeterisque Artibus. Primus Physicu scripsit Alcmaeon Crotoniata, ut auctor est Clem. Alexandrinus, l. 1. Strom. Accedebant autem ad Physices studium Veter. post navatam Mathematicis Artibus operam, et inde ad reliquas Philosophiae partes se conferentes, totam sic Encyclopaediam absolvebant. Duravitque huius maxime inter Graecos studium, usque ad Socratis temproa, qui eâ abrogatâ Ethicam inprimis exerceri voluit, hinc Philosophiam e caelo in terram deduxisse dictus. Et quidem is iunior adhuc incredibili Naturalis Scientiae desideriô arsit, ut de se apud Platonem; l. de Anima testatur: Senior vero factus eam, ut dubiam, incertam, mutilam repudiavit, Eusebius, Praepar. l. 1. c. 5. et Lactantius, l. 3. c. 21. Quae tamen non ita intelligi vult Hornius, quasi totam illam Philosophiae partem reiecisset: sed vidit, inquit, prudentissimus Vir, quantum argutiarum ei adiunctum esset intemperie otiosorum Sophistarum: quam temere et absurde etiam de abstrusissimis pronuntiârint. Haec reiecit, et ad utiliora animum applicuit. Xenophon tamen, in de dictis ac factis Socratis, negat Socratem de Caeli atque Naturae causis rationibusque unquam disputavisse. Sed et Cynici Physicen aversati sunt, solam Moralem Philosophiam curantes: Proin quae Socratem alii dixisse aiunt, cum a naturalibus homines ad moralia avocaret, id Diocles Diogeni Cynico ascribit,Δεῖ ζητεῖν,Ο῎ττι τοι εν μεγάροισι κακόν τ᾿ ἀγαθόν τε τέτυκται,Quaerere oportet,Quid domibus nostris rective malive geratur.Cyrenaici item, quos vide, Idem ab Essenis, quod Sectae inter Iudaeos nomen, factitatum; quos Rationalem Philosophiae partem, tamquam non necessaiam; Naturalem, ut altiorem; illam Sophistis, hanc otiosis hominibus relinquendam iudicâsse, deque Deo, Creatione, Virtutibus disputâsse, docet Euseb. Praepar. l. 8. c. 4. ubi addit: Huiusmodi homines, sine Graeca doctrina, Mosaica Philosophia effecit. Pervenit vero Physices ad eam gentem studium, secundum Fullerum, Miscell. l. 3. c. 7. demum post CHRISTUM natum: Sed refellit eum Drusius, in Exodum, c. 46. iam sub secundo Templo Philosophiam in Iudaea fuisse ostendens. Nam, quemadmodum, quum Iudaei ab Assyriis aliquoties in peregrinas terras traducerentur, conversatione Magorum, varia ab iis hauserunt, traductaque in ipsam Iudaeam Assyriorum coloniâ, cum gentis superstitione Philosophia quoque invecta est, quae postmodum apud Samaritanos haesit: ita postea, cum Imperio Graeco, ipsa quoque Graeca Philosophia in Iudaeam propagata est, quamquam pauciores initio sectatores invenerit: Manseruntque aliquandiu opinionum divortia. Tum itaque Physici Philosophi, sub Templo secundo, a curiosa veritatis indagatione, Gap desc: Hebrew vocati sunt, quorum erat συζητεῖν, disquirere, rationes in utramque partem ad veritatis inquisitionem confercndo. Hinc Physica, Gap desc: Hebrew Iudaeis: prtantque nonnulli eo alludi, 1. Corinth. c. 1. v. 20. Ποῦ συζητητὴς τοῦ αἰῶνος τούτου; ubi disquisitor saeculi huius? Camero vero statuit, non intelligi voce Hebraeâ, de qua supra, eos qui Physici erant, sed Theologos Iudaeorum, qui mystice et allegorice scripturas fuerint interpretati. Vide Georg. Hornium Historiae Philos. l. 4. c. 2. Verum genuinum Physicae studium, antiquius longe etiam secundô Templô fuisle, vel unicum probaverit Salomonis exemplum. qui, ut peritissimus erat rerum inprimis Physicarum, acurissimas quaestiones cum Tyriis et Aethiopiae Regina pertractavisse, et a Cedro usque ad Hyssopum scripsisse, in sacris legitur. Vide de Physica contemplativa Vossium, de Philosoph. c. 5. de Operativa, et quidem de Agricultura, Arte plantandi, Pastione, Venatione, Medicina etc. Eundem, c. 6. et seqq. Apud Scriptores recentiores Medicinam hôc nomine venire, passim videmus. Unde Egidius Corboliensis MS. de virtutib. Medicam.Quo Pessulanus nisi Mons auctore niteret,Ium dudum Phyficae laus ecclipsata suisset,Qui vetulo canos profers de pectore sensus,Ricarilus, senior quam plus aeaete senili.Monspelium enim seu Mons Pessulanus iam olim Medicinae laude essloruit, qua de re vide praeter Ranchinum, Gariellum de Episcop. Magalonens. p. 155. Idem de Salerno, l. 3.Fons Fisicae, pugil eucrasiae. cultrix Medicinae.Namque et huic Urbi insigncm famam eadem Ars conciliavit, ut vel sola Schola Salernitana abunde docet, etc. Hinc Physicus, pro Medico, apud Lamb. Ardensem p. 117. Rigordum in Prologo Histor. aliosque quamplurimos, laudatos Carolo du Fresne Glossar. Imo hodieque, in Civitatibus inprimis Imperialibus, Physicum Urbis, pro Poliatro, passim sumi, notissimum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.